COHORTALINI et COHORTALES

COHORTALINI et COHORTALES
COHORTALINI et COHORTALES
inter Ostensionales Milites Casaubono, ad Lamprid. in Alexandre Severo, c. 33. dicti primum sunt Officiales Praetorio Car. du Fresne ex L. 1 Cod. Theodos. de Cohortal. et L. 4. eod. Cod. de divers. Offic.
Postmodum Rectorum Provinciarum Officiales, ex L. ult. de Cohort. ubi Apparitores cohortales: l. 1. ubi Cohortalis militia, dicuntur et l. 26. 28. hoc tit. de quibus plene eodem tit. Κορταλίνους eos vocat Marcianus Imperat. in Edicto contra Eutychempart. 3. Concilium Chalcedon. c. 2. Υ῾παςπιςὰς τῆς κόρτης, Defensores cortis, Auctor Vitae S. Georgii Episcopi Amastreni, num. 29. Chlamydem iis, utpote militibus, tribuit Paulinus, Ep. 7. ad Severum: qui illorum nomen inde arcessit, quod in Curti, h. e. Praetorio vel Palatio militarent. Praeerat iis Κόμης τῆς κόρτης, Comes Curtis, de qua Glossae Basilicῶn in voce Δομέςικος, vide Car. du Fresne in Glossar. ut in voce Curtis, et infra Cortinarii. Addam hîc saltem, vocis originem a Cohortibus amicorum, de quibus paulo supra, arcessere Freinshemium ad Curtium ubi supra, his verbis: Ab his Cohortibus nomen diu post invenerunt Cohortalini ---- quod scil. in Proesidum cohortibus ministrarent. Est enim ea rerum humanarum mutabilitas, ut et nomina summis rerum hominumve tributa, tractu temporis, sensim devolvantur ad infimos etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”